Tuesday, August 5, 2008

The Mass as it was in Rome: the Roman Mass of the 15th century, part 3

NOTE: The following are the various Prefaces (and special forms of the Communicantes and the Hanc Igitur) for various feasts and seasons. I will not provide an English translation of them here, but please kindly check the links below to various Masses which contain the English versions of these Propers.

1.)THE PREFACE OF THE NATIVITY: The following Preface is sung everyday starting from the vigil of the Nativity of the Lord up to the Epiphany and in the Purification of the Virgin, and the Mass of the Body of Christ (i.e. Corpus Christi).

Sequens Prephatio cum suo cantu dicitur quotidie a vigilia nativitatis Domini usque ad Epyphaniam et in purificatione Virginis Marie et in Missa de corpore Christi: Eterne Deus quia per incarnati Uerbi mysterium noua mentis nostre oculis lux tue claritatis infulsit ut dum uisibiliter Deum cognoscimus per hunc in inuisibilium amorem rapiamur. Et ideo cum Angelis et Archangelis cum Tronis et Dominationibus cumque omni militia celestis exercitus hymnum glorie tue canimus sine fine dicentes:

Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt celi et terra gloria tua. Osanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Osanna in excelsis.

Communicantes et noctem uel diem sacratissimum celebrantes qua uel quo beate Marie intemerata virginitas huic mundo edidit Saluatorem sed et memoriam venerantes in primis eiusdem gloriose semper uirginis Marie Genitricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum Apostolorum et cetera.

2.) THE PREFACE OF THE EPIPHANY: The follwing Preface is sung at the Epiphany of the Lord and during the whole octave:

Sequens Prephatio cum suo cantu dicitur in Epyphania Domini et per totam octavam: Eterne Deus quia cum Unigenitus tuus in substantia nostre mortalitatis apparuit noua nos immortalitatis sua lucem reparauit. Et ideo.

Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Unigenitus tuus in tua tecum gloria coeternus in ueritate carnis nostre uisibiliter corporalis apparuit sed et memoriam uenerantes in primis gloriose semper uirginis Marie genetricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Xpi sed et beatorum Apostolorum et cetera.

3.) THE PREFACE FOR LENT: The following Preface is sung everyday starting from Ash Wednesday up to Palm Sunday, unless the Mass occurs during a Feast:

Sequens Prephatio cum suo cantu dicitur quotidie a Die Cineris usque ad Dominicam in ramis Palmarum. Nisi in Missa de festo si occurrerit: .Eterne Deus qui corporali ieiunio uitia comprimis mentem eleuas uirtutem largiris et premia per Xpm Dominum nostrum per quem maiestatem.

4.) THE PREFACE FOR EASTER: The following Preface is sung everyday starting from the Paschal Vigil up to the (Easter) Octave, in solemn feasts, and in all Sundays that had not been assigned with another Preface up to the feast of the Ascension:

Sequens Prephatio cum suo cantu dicitur quotidie a vigilie Pasche usque ad octavam et in solemnibus festis et per omnes Dominicas usque ad Ascencionem ubi non assignatur alia Prephatio: Aequum et salutare, te quidem Domine omni tempore sed in hoc potissimum die gloriosis predicare cum Pascha nostrum immolatus est Cristus. Ipse enim verus est Agnus qui abstulit peccata mundi. Qui mortem nostram moriendo destruxit et uitam resurgendo reparavit. Et ideo cum Angelis.

Infra Ac.: Communicantes, et diem sacratissimum celebrantes Resurrectionis Domini nostri Iesu Xpi secundum carnem sed et memoriam uenerantes in primis gloriose semper Uirginis Marie genetricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Christi sed et beatorum Apostolorum et cetera.

Hanc igitur oblationem servitutis nostre set et cuncte familie tue quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quesumus Domine ut placatus accipias diesque nostros et cetera.

5.) THE PREFACE OF THE ASCENSION: The following Preface is sung in Ascension day and all the way up to the vigil of Pentecost:

Sequens Prephatio cum suo cantu dicitur in die Ascensionis et deinceps usque ad vigiliam Pentecostes: Per Xpm Dominum nostrum. Qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis manifestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in celum ut nos divinitatis sue tribueret esse participes. Et ideo.

Communicantes et diem sacratissimum celebrantes quo Dominus noster unigenitus Filius tuus unitam sibi fragilitatis nostre substantiam in glorie tue dextera collocauit sed et memoriam uenerantes in primis gloriose semperque Uirginis Marie genetricis eiusdem Dei et Domini nostri Iesu Xpi sed et beatorum Apostolorum, et cetera.

6.) THE PREFACE FOR PENTECOST: The following Preface is sung from the vigil of Pentecost up to its octave:

Sequens Prephatio cum suo cantu dicitur a vigilia Pentecostes usque ad octavam: Per Xpm Dominum nostrum. Qui ascendens super omnes celos sedensque ad dexteram tuam promissum Spiritum Sanctum hodierna die in filios adoptionis effudit. Quapropter profusis gaudiis totus in orbe terrarum mundus exsultat. Sed et superne Uirtutes atque angelice Potestates hymnum glorie tue concinunt sine fine dicentes: Sanctus.

Communicantes et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes quo Spiritus Sanctus Apostolis innumeris linguis apparuit sed et memoriam venerantes et cetera.

Hanc igitur oblationem seruitutis nostre set et cuncte familie tue quam tibi offerimus pro his quoque quos regenerare dignatus es ex aqua et Spiritu Sancto tribuens eis remissionem omnium peccatorum quesumus Domine ut placatus accipias et cetera.

7.) THE PREFACE OF THE APOSTLES: The following Preface is sung in all feasts of the Apostles and Evangelists and the octaves thereof, save on other Feasts within the octave:

Sequens Prephatio cum suo cantu dicitur in omnibus festis Apostolorum et Euangelistarum, et per octauas eorum et si de alio festo infra illas octauas agatur et hoc ubi alia non assignatur: Equum et salutare te Domine suppliciter exorare ut gregem tuum pastor eterne non deseras: sed per beatos Apostolos tuos continua protectione custodias. Ut hisdem rectoribus gubernetur quos operis tui vicarios eidem contulisti preesse pastores. Et ideo.

8.) THE PREFACE OF THE BLESSED VIRGIN: The following Preface is sung in all Solemnities of the Blessed Virgin Mary, and in the octaves thereof; save the feast of the Purification, on other Feasts within the octave, and at major Saturdays when the Mass of the Blessed Virgin is celebrated:

Sequens Prephatio cum suo cantu dicitur in omnibus solemnitatibus Beate Marie Uirginis, et infra octauas earum, excepto festo Purificationis etiam si de alio festo infra octavas agtur et similitur quando in diebus Sabbati maior Missa de Beata Uirgine celebratur: Eterne Deus. Et te in Assumptione (Annuntiatione, Nativitate, Visitatione, Veneratione) beate Marie semper uirginis collaudare benedicere et predicare. Que et unigenitum tuum Sancti Spiritus obumbratione concepit et uirginitatis gloria permanente lumen eternum mundo effudit Iesum Xpm Dominum nostrum. Per quem.

9.) THE PREFACE OF THE HOLY CROSS: The following Preface is sung in the solemnities of the Holy Cross:

Sequens Prephatio cum suo cantu dicitur in solemnitatibus Sancte Crucis: Eterne Deus. Qui salutem humani generis in ligno crucis constituisti ut unde mors oriebatur inde uita resurgeret et qui in ligno uincebat in ligno quoque vinceretur per Xpm Dominum nostrum. Per quem.

10.) THE PREFACE OF THE HOLY TRINITY:

Prephatio in Sancta Trinitate: Eterne Deus. Qui cum unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus unus es Dominus non in unius singularitate persone sed in unius Trinitate substantie. Quod enim de tua gloria reuelante te credimus hoc de Filio tuo hoc de Spiritu Sancto sine differentia discretionis sentimus. Vt in confessione uere sempiterneque Deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in maiestate adoretur equalitas. Quam laudant Angeli atque Archangeli Cherubin quoque ac Seraphin qui non cessant clamare quottidie una voce dicentes: Sanctus.

11.) THE COMMON PREFACE: The following Preface is sung in Double Feasts and the octaves thereof; save on other Feasts within the octave, and on all Semidouble Feasts and on Sundays without an assigned Proper:

Sequens Prephatio cum suo cantu dicitur in festis duplicibus et per octauas eorum etiam si de alio festo infra illas agitur. Et in omnibus semiduplicibus et Dominicis nisi proprium assignetur:

V./ Per omnia secula seculorum.
R./ Dominus uobiscum.
V./ Et cum spiritu tuo.
R./ Sursum corda.
V./ Habemus ad Dominum.
R./ Gratias agamus Domino Deo nostro.
V./ Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est equum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens eterne Deus per Xpm Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant Angel adorant Dominationes tremunt Potestates celi celorumque virtutes ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur supplici confessione dicentes: Sanctus.

12.) THE COMMON PREFACE: The following Preface is sung in Simple Feasts and in ferial days without an assigned Proper:

Sequens Prephatio cum suo cantu dicitur in festis simplicibus et in diebus ferialibus nisi propria assignetur:

V./ Per omnia secula seculorum.
R./ Dominus uobiscum.
V./ Et cum spiritu tuo.
R./ Sursum corda.
V./ Habemus ad Dominum.
R./ Gratias agamus Domino Deo nostro.
V./ Dignum et iustum est.

Vere dignum et iustum est equum et salutare nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte Pater omnipotens eterne Deus per Xpm Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant Angel adorant Dominationes tremunt Potestates celi celorumque virtutes ac beata Seraphim socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas deprecamur supplici confessione dicentes: Sanctus.

No comments: